- ASECRETA
- ASECRETALatinis factum ex Graeco Α᾿ςηκρήτης, quod e Latino a Secretis ortum; unde etiam Α᾿ςηκρῆτις Graeci barbari dixerunt; quemad modum et Latini postea voce indeclinabili Asecretis, pro a Secretis: in Ep. S. Nicephori Patriarchae Constantinopolitani ad Leonem III. Pontif. Καὶ γὰρ τῶν βαςιλικῶν ὐπογραφοὶς ἐτύγχαυεν ὠν. Α᾿ςηκρῆτις δὲ τούτους καλεῖν εἰωςθυίας τῆς Λατινίδος γλώττης ἴςμεν ἐκφώνημα, Namque Regiorum secretorum Notarius erat. Asecreris autem tales vocare solitae Latinae Linguae novimus pronuntiationem. Apud Agathonem Diaconum Ecclesiae Constantinopolitanae in Epilogo, Artemius seu Anastasius Imperator, Τῆς τῷν Α᾿ςηκρητίαν χολῆς πρότερον γενόμενος εναρίςθμιος, Scholae Asecretis prius accensitus, fuisle dicitur. Carolus M. de cultu Imaginum l. 4. c. 9. Mox ut Leontius Asecreta conspexit, magnum se sui erroris emolumentum invenisse putavit. Petrus Diac. Chron. Casin. l. 4. c. 63. Postquam Asecretis efficitur, Logothetam illum Imperii statuit, etc. Secretarius est, quem Notarium secretorum Vopisc. in Aureliano, c. 36. τῷν ἀποῤῤήτων γραμματέα, Procopius de Bello Pers. l. 2. c. 7. τὸν τὰ τȏυ βαςιλέως ἀπόῤῤητα γράφοντα. Imperatoris arcana annotantem, Idem in Histor. arc. vocant. Zosimus eundem τῶν ἔξωςθεν φερομένων ἀπικρίςεαν μηνυτην`, appellat, quod proprie Secretariorum munus, vide supra, ubi de Apocristariis. Corippus l. 1.Hinc secreta sacrae tractans Demetrius Aulae, etc.Interdum vero Asecretis idem, qui Consiliartus. Aelfrici Glossar. Saxon. Asecretis vel Principis Consiliarius, geruna. Saxonibus autem gerine mysterium est: mysticis enim ac secretis Principum consiliis Consiliarii intersunt. Michael Psellus in Vita Simeonis Metaphr. Καὶ πρῶτα μὲν ταῖς μυςτικωτέραις ἐφεςτήκει τῷν πράξεων, καὶ τοῖς ἀποῥῥήτοις βουλεύμαςι κοινωνὸς παρειςτήκει τοῖς ςυμβουλεύουςιν. Et primo quidem secretioribus interfuit actionibus, arcanorumque consiliorum particeps fuit. Hinc in Charta Roberti Francorum Regis apud Duschesnium in Probat. Histor. Montmorenciacae p. 16. Ad Maiestatis nostr aemansuetudinem supplex accessit noster Asecretis Manasses Comes postulans, etc. Inde Πρωτωςηκρήτης iisdem Graecis, seu Πρωτοαςκηρήτης dictus est, quem Protosecretam vocat Anastasius Bibliothecarius in Vitis Pontificum. Et Α᾿ςηκρητεῖον locus ubi Princeps τὰς ἔξωςθεν φερομένας ἀποκρίςεις, quae ab exteris Principibus adserebantur responsa, audiebat. Cedrenus, δεξ???μενος τὰς μηνύςεις ὁ Βαςιλεὺς ἐπι βήματος εν τοῖς ἀςηκρητείοις ἐκάςθιζε καὶ ἀκριβὴς ἐξεταςτὴς τῶν μηνυςθέντων ἐγένετα, etc. Vide Salmas. ad Vopisc. loc. cit. et Car. du Fresne Glossar. ac Not. ad Cinnamum p. 492. 493.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.